Busca Bíblica
Encontrados 1305 registros para: tuo
“Praesto sum”, ait ei: “Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; (Liber Genesis 37,14) |
Et mutuo loquebantur: “Ecce somniator venit; (Liber Genesis 37,19) |
Dixit ergo Iudas ad Onan: “Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo”. (Liber Genesis 38,8) |
Dixit quoque rex ad Ioseph: “Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti”. (Liber Genesis 41,44) |
dixit fratribus suis: “Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco!”. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: “Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus?”. (Liber Genesis 42,28) |
Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43,18) |
Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri”. (Liber Genesis 44,9) |
Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44,16) |
Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! (Liber Genesis 44,18) |
Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides. (Liber Genesis 45,10) |
Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”. (Liber Genesis 46,4) |
Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. (Liber Genesis 46,22) |
