Busca Bíblica
Encontrados 3026 registros para: sunt
Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot; (Liber Genesis 11,27) |
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran. (Liber Genesis 11,32) |
Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12,5) |
et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt. (Liber Genesis 12,12) |
Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo. (Liber Genesis 13,11) |
Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13,18) |
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. (Liber Genesis 14,7) |
Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim, (Liber Genesis 14,8) |
a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; (Liber Genesis 14,23) |
Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. (Liber Genesis 15,14) |
Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”. (Liber Genesis 15,16) |
et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo. (Liber Genesis 17,27) |
