Busca Bíblica
Encontrados 2345 registros para: sed
sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis, (Liber Genesis 43,33) |
Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti. (Liber Genesis 45,8) |
sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius, (Liber Genesis 46,6) |
Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas. (Liber Genesis 46,18) |
Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est in terra Gessen, et possedit eam; auctusque est et multiplicatus nimis. (Liber Genesis 47,27) |
sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum”. Cui respondit Ioseph: “Ego faciam, quod iussisti”. (Liber Genesis 47,30) |
Dictumque est seni: “Ecce filius tuus Ioseph venit ad te”. Qui confortatus sedit in lectulo (Liber Genesis 48,2) |
Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48,19) |
Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula. (Liber Genesis 49,23) |
Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. (Liber Genesis 50,20) |
Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1,17) |
Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum. (Liber Exodus 2,15) |
