Busca Bíblica

Encontrados 334 registros para: quidem



Qui dixerunt regi: “De filiis viri, qui attrivit nos et cogitavit delere nos ita ut ne unus quidem nostrum residuus esset in cunctis finibus Israel, (Liber II Samuelis 21,5)

  

Dixitque Salomon: “Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur”. (Liber I Regum 1,52)

  

Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus”. (Liber I Regum 2,26)

  

siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper. (Liber I Regum 8,7)

  

“Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8,56)

  

Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. (Liber I Regum 15,27)

  

Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis (Liber I Regum 15,29)

  

Dixitque Elias ad eos: “Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis!”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18,40)

  

Dixit autem Eliseus: “Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; (Liber II Regum 3,14)

  

Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos”. (Liber II Regum 7,6)

  

Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum. (Liber II Regum 10,21)

  

Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. (Liber II Regum 13,6)