Busca Bíblica
Encontrados 12053 registros para: qui
qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram. (Liber Genesis 8,7) |
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam. (Liber Genesis 8,9) |
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. (Liber Genesis 8,21) |
Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent”. (Liber Genesis 8,22) |
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. (Liber Genesis 9,5) |
Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo. (Liber Genesis 9,6) |
Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”. (Liber Genesis 9,11) |
Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9,18) |
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. (Liber Genesis 9,28) |
Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 9,29) |
Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. (Liber Genesis 10,5) |
et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim. (Liber Genesis 10,14) |
