Busca Bíblica
Encontrados 799 registros para: quasi
Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii. (Liber Numeri 11,7) |
Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. (Liber Numeri 11,8) |
nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12,10) |
ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra”. (Liber Numeri 12,12) |
ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur”. (Liber Numeri 13,33) |
Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum: (Liber Numeri 14,15) |
Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis fructus; (Liber Numeri 18,30) |
Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit? (Liber Numeri 23,19) |
Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat”. (Liber Numeri 23,24) |
Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas. (Liber Numeri 24,6) |
Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit!”. (Liber Numeri 24,9) |
Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae; (Liber Numeri 33,55) |
