Busca Bíblica

Encontrados 827 registros para: propter



Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. (Liber Deuteronomii 3,26)

  

Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem. (Liber Deuteronomii 4,21)

  

Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 7,25)

  

Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te. (Liber Deuteronomii 9,4)

  

Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 9,5)

  

Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus. (Liber Deuteronomii 9,6)

  

et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis; (Liber Deuteronomii 9,18)

  

Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris. (Liber Deuteronomii 15,10)

  

omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo. (Liber Deuteronomii 18,12)

  

sternens diligenter viam; et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides, ut habeat e vicino, qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. (Liber Deuteronomii 19,3)

  

Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, (Liber Deuteronomii 24,1)

  

Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28,20)