Busca Bíblica
Encontrados 139 registros para: ostium
Aod autem egressus in atrium clausit ostium cenaculi post se et obfirmavit sera. (Liber Iudicum 3,23) |
et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. (Liber Iudicum 4,16) |
Dixitque Sisara ad eam: “Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: “Numquid hic est aliquis?”, respondebis: “Nullus est””. (Liber Iudicum 4,20) |
Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes”. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. (Liber Iudicum 7,11) |
Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8,11) |
Sescenti autem viri, ita ut erant armati, stabant ante ostium. (Liber Iudicum 18,16) |
At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et theraphim atque conflatile tulerunt; et sacerdos stabat ante ostium et sescenti viri armati. (Liber Iudicum 18,17) |
At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. (Liber Iudicum 19,26) |
Mane facto surrexit homo et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam; et ecce concubina eius iacebat ante ostium, sparsis in limine manibus. (Liber Iudicum 19,27) |
Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi, (Liber I Samuelis 2,22) |
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4,18) |
Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: “Accipite benedictionem de praeda hostium Domini”; (Liber I Samuelis 30,26) |
