Busca Bíblica
Encontrados 607 registros para: nomen
Dixitque Laban: “Tumulus iste testis erit inter me et te hodie”; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis) (Liber Genesis 31,48) |
Quos cum vidisset, ait: “Castra Dei sunt haec”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra). (Liber Genesis 32,3) |
Ait ad eum: “Quod nomen est tibi?”. Respondit: “Iacob”. (Liber Genesis 32,28) |
At ille: “Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti!”. (Liber Genesis 32,29) |
Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32,30) |
Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea”. (Liber Genesis 32,31) |
Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula). (Liber Genesis 33,17) |
Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35,7) |
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. (Liber Genesis 35,8) |
dicens: “Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum”, et appellavit eum Israel. (Liber Genesis 35,10) |
vocansque nomen loci illius Bethel. (Liber Genesis 35,15) |
Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). (Liber Genesis 35,18) |
