Busca Bíblica
Encontrados 551 registros para: meam
Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente. (Liber Leviticus 26,17) |
Cui ille respondit: “Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum”. (Liber Numeri 10,30) |
Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae, (Liber Numeri 14,22) |
non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. (Liber Numeri 14,30) |
Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. (Liber Numeri 14,34) |
“Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. (Liber Numeri 25,11) |
“Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua. (Liber Numeri 28,2) |
Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6,24) |
Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te. (Liber Deuteronomii 9,4) |
et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit, (Liber Deuteronomii 22,16) |
Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”. (Liber Deuteronomii 31,17) |
Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31,18) |
