Busca Bíblica

Encontrados 1462 registros para: erant



sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. (Liber Genesis 43,34)

  

Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? (Liber Genesis 44,4)

  

Et dixit Ioseph fratribus suis: “Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45,3)

  

Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “Onerantes iumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45,17)

  

sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius, (Liber Genesis 46,6)

  

Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. (Liber Genesis 46,31)

  

domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50,8)

  

Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1,5)

  

stante procul sorore eius et considerante eventum rei. (Liber Exodus 2,4)

  

Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. (Liber Exodus 2,16)

  

Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro". (Liber Exodus 5,8)

  

Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”. (Liber Exodus 5,14)