Busca Bíblica

Encontrados 1941 registros para: eorum



Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum”. (Liber Genesis 47,6)

  

respondit: “Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt”. (Liber Genesis 47,9)

  

sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum”. Cui respondit Ioseph: “Ego faciam, quod iussisti”. (Liber Genesis 47,30)

  

Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram!”. (Liber Genesis 48,16)

  

Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. (Liber Genesis 49,5)

  

In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. (Liber Genesis 49,6)

  

Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. (Liber Genesis 49,7)

  

Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum. (Liber Genesis 49,19)

  

Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49,24)

  

Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1,5)

  

atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. (Liber Exodus 1,14)

  

Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua, (Liber Exodus 1,15)