Busca Bíblica
Encontrados 2470 registros para: enim
mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non?”. (Liber Genesis 37,32) |
Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: “Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus”. Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui. (Liber Genesis 38,11) |
Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum. (Liber Genesis 38,15) |
Declinansque ad eam in via ait: “Veni, coeam tecum”; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: “Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo?”, (Liber Genesis 38,16) |
nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat. (Liber Genesis 39,23) |
audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo”. (Liber Genesis 41,13) |
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41,30) |
Die autem tertio eductis de carcere, ait: “Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo. (Liber Genesis 42,18) |
sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo"”. (Liber Genesis 43,5) |
quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus. (Liber Genesis 43,21) |
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43,25) |
Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium (Liber Genesis 43,32) |
