Busca Bíblica
Encontrados 98 registros para: dimisi
Cumque venisset ad collem, tulit de manu eorum et reposuit in domo; dimisitque viros et abierunt. (Liber II Regum 5,24) |
Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel. (Liber II Regum 6,23) |
Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas; (Liber I Paralipomenon 8,8) |
non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges: (Liber I Paralipomenon 16,21) |
Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos. (Liber I Paralipomenon 19,4) |
Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populum ad tabernacula sua, laetantem atque gaudentem super bono, quod fecerat Dominus Davidi et Salomoni et Israeli populo suo. (Liber II Paralipomenon 7,10) |
Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. (Liber II Paralipomenon 23,8) |
tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur. (Liber Nehemiae 9,19) |
Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: “Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse intrat et exit coram nobis? (Liber Thobis 5,18) |
“Vae mihi, fili, quia te dimisi ire, lumen oculorum meorum!”. (Liber Thobis 10,5) |
Et dimisit illos et vale illi fecit et dixit illi: “Sanus sis, fili, et vade sanus! Dominus caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobis filios, antequam moriar”. (Liber Thobis 10,11) |
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10,12) |
