Busca Bíblica
Encontrados 134 registros para: deserto
Et dixit rex Sibae: “Quid sibi volunt haec?”. Responditque Siba: “Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto”. (Liber II Samuelis 16,2) |
et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto. (Liber II Samuelis 17,29) |
Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto. (Liber I Regum 2,34) |
Sed et de Gad transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clipeum et hastam; facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus: (Liber I Paralipomenon 12,9) |
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon; (Liber I Paralipomenon 21,29) |
Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath. (Liber II Paralipomenon 8,4) |
Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto. (Liber II Paralipomenon 24,9) |
tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur. (Liber Nehemiae 9,19) |
Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit; vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non intumuerunt. (Liber Nehemiae 9,21) |
Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. (Liber Iob 24,5) |
ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, (Liber Iob 38,26) |
PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur. (Liber Psalmorum 63,1) |
