Busca Bíblica
Encontrados 5318 registros para: aut
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14,17) |
Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. (Liber Genesis 14,21) |
Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. (Liber Genesis 15,10) |
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15,15) |
Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”. (Liber Genesis 15,16) |
Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, (Liber Genesis 16,1) |
Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “Tu Deus, qui vidisti me”. Dixit enim: “Profecto hic vidi posteriora videntis me”. (Liber Genesis 16,13) |
Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17,9) |
Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. (Liber Genesis 18,1) |
Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. (Liber Genesis 18,11) |
Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”. (Liber Genesis 18,13) |
Negavit Sara dicens: “Non risi”, timore perterrita. Ille autem dixit: “Non; sed risisti”. (Liber Genesis 18,15) |
