Busca Bíblica
Encontrados 86 registros para: audisti
eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non audistis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29,19) |
Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. (Liber Ieremiae 34,17) |
Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me. (Liber Ieremiae 35,15) |
et adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic. (Liber Ieremiae 40,3) |
Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos. (Liber Ieremiae 42,21) |
COPH. Vocem meam audisti: “Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus”. (Lamentationes 3,56) |
SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. (Lamentationes 3,61) |
et dixit: “Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. (Prophetia Ionae 2,3) |
Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”. (Evangelium secundum Matthaeum 5,21) |
Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". (Evangelium secundum Matthaeum 5,27) |
Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". (Evangelium secundum Matthaeum 5,33) |
Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". (Evangelium secundum Matthaeum 5,38) |
