Busca Bíblica

Encontrados 946 registros para: anima



Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1,5)

  

Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam”. (Liber Exodus 4,19)

  

Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9,6)

  

Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni. (Liber Exodus 12,4)

  

Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. (Liber Exodus 12,15)

  

Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. (Liber Exodus 12,19)

  

Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. (Liber Exodus 12,21)

  

Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis. (Liber Exodus 12,38)

  

Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!". (Liber Exodus 15,9)

  

Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis"”. (Liber Exodus 16,16)

  

Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, (Liber Exodus 21,23)

  

Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. (Liber Exodus 21,30)