Busca Bíblica
Encontrados 461 registros para: Iesus
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via”. (Evangelium secundum Matthaeum 15,32) |
Et ait illis Iesus: “Quot panes habetis?”. At illi dixerunt: “Septem et paucos pisciculos”. (Evangelium secundum Matthaeum 15,34) |
Iesus autem dixit illis: “Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 16,6) |
Sciens autem Iesus dixit: “Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16,8) |
Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 16,13) |
Respondens autem Iesus dixit ei: “Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 16,17) |
Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Matthaeum 16,21) |
Tunc Iesus dixit discipulis suis: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16,24) |
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. (Evangelium secundum Matthaeum 17,1) |
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “Surgite et nolite timere”. (Evangelium secundum Matthaeum 17,7) |
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat”. (Evangelium secundum Matthaeum 17,9) |
Respondens autem Iesus ait: “O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me”. (Evangelium secundum Matthaeum 17,17) |
