Busca Bíblica
Encontrados 1933 registros para: Deus
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5,1) |
ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5,24) |
Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6,3) |
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12) |
Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit. (Liber Genesis 6,22) |
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. (Liber Genesis 7,9) |
Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7,16) |
Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. (Liber Genesis 8,1) |
Locutus est autem Deus ad Noe dicens: (Liber Genesis 8,15) |
Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram. (Liber Genesis 9,1) |
Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: (Liber Genesis 9,8) |
Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9,12) |
