Busca Bíblica

Encontrados 589 registros para: ille



In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4,17)

  

Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5,18)

  

Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis”. (Apocalypsis Ioannis 11,3)

  

Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. (Apocalypsis Ioannis 12,6)

  

Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt. (Apocalypsis Ioannis 12,9)

  

Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta. (Apocalypsis Ioannis 14,20)

  

Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille; (Apocalypsis Ioannis 20,2)

  

et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20,3)

  

Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20,4)

  

Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. (Apocalypsis Ioannis 20,5)

  

Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20,6)

  

Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo (Apocalypsis Ioannis 20,7)