Busca Bíblica
Encontrados 569 registros para: vero
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda; (Epistula ad Hebraeos 10,22) |
alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem; (Epistula ad Hebraeos 11,36) |
Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; (Epistula Iacobi 1,14) |
dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1,15) |
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; (Epistula I Petri 2,14) |
Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem. (Epistula II Petri 2,1) |
Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare, (Epistula II Petri 2,9) |
Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et corrumpentur (Epistula II Petri 2,12) |
correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. (Epistula II Petri 2,16) |
Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (Epistula II Petri 3,8) |
Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur. (Epistula II Petri 3,10) |
Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat. (Epistula II Petri 3,13) |
