Busca Bíblica

Encontrados 548 registros para: gloria



Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui”; (Epistula II Petri 1,17)

  

maxime autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant dominationemque contemnunt. Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes, (Epistula II Petri 2,10)

  

crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen. (Epistula II Petri 3,18)

  

Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant. (Epistula Iudae 1,8)

  

Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, (Epistula Iudae 1,24)

  

soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen. (Epistula Iudae 1,25)

  

et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 1,6)

  

Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, (Apocalypsis Ioannis 4,9)

  

“Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 4,11)

  

dicentium voce magna: “Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem”. (Apocalypsis Ioannis 5,12)

  

Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 5,13)

  

dicentes: “Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen”. (Apocalypsis Ioannis 7,12)