Busca Bíblica

Encontrados 489 registros para: uxor



Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. (Epistula ad Ephesios 5,31)

  

Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum. (Epistula ad Ephesios 5,33)

  

Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3,19)

  

Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, (Epistula I ad Timotheum 3,2)

  

Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; (Epistula I ad Timotheum 3,12)

  

Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, (Epistula I ad Timotheum 5,9)

  

si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. (Epistula ad Titum 1,6)

  

Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. (Apocalypsis Ioannis 19,7)

  

Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni”. (Apocalypsis Ioannis 21,9)