Busca Bíblica

Encontrados 459 registros para: viro



Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. (Liber Numeri 16,35)

  

et aperiens terra os suum devoravit eos et Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros; et facti sunt in signum. (Liber Numeri 26,10)

  

qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum. (Liber Numeri 26,59)

  

Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30,3)

  

Statimque Moyses: “Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. (Liber Numeri 31,3)

  

Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate; (Liber Numeri 31,17)

  

Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: “Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31,21)

  

animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia. (Liber Numeri 31,35)

  

“Haec sunt nomina virorum, qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun (Liber Numeri 34,17)

  

date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. (Liber Deuteronomii 1,13)

  

Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris. (Liber Deuteronomii 1,15)

  

Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”. (Liber Deuteronomii 1,22)