Busca Bíblica
Encontrados 569 registros para: vero
Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob; (Liber Genesis 30,42) |
Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt. (Liber Genesis 31,8) |
Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 32,1) |
Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (Liber Genesis 32,22) |
Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. (Liber Genesis 32,32) |
Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. (Liber Genesis 33,2) |
Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35,2) |
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35,14) |
Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). (Liber Genesis 35,18) |
Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat. (Liber Genesis 37,11) |
Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “Qualem rupisti tibi rupturam?”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). (Liber Genesis 38,29) |
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43,25) |
