Busca Bíblica
Encontrados 1305 registros para: tuo
Et dixit Dominus ad Iacob: “Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum”. (Liber Genesis 31,3) |
Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31,12) |
Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim. (Liber Genesis 31,32) |
Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31,41) |
Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”. (Liber Genesis 32,6) |
minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. (Liber Genesis 32,11) |
Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “Qui sunt isti tibi?”. Respondit: “Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo”. (Liber Genesis 33,5) |
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus. (Liber Genesis 34,16) |
Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc”. (Liber Genesis 35,12) |
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith. (Liber Genesis 36,35) |
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. (Liber Genesis 36,37) |
Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber Genesis 36,39) |
