Busca Bíblica
Encontrados 3372 registros para: super
Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. (Liber Genesis 8,13) |
Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”. (Liber Genesis 8,17) |
Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca. (Liber Genesis 8,19) |
Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare. (Liber Genesis 8,20) |
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. (Liber Genesis 9,2) |
Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”. (Liber Genesis 9,7) |
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. (Liber Genesis 9,16) |
Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Liber Genesis 9,17) |
Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. (Liber Genesis 9,19) |
Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. (Liber Genesis 11,4) |
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. (Liber Genesis 11,8) |
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. (Liber Genesis 11,9) |
