Busca Bíblica
Encontrados 3169 registros para: sum
Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: “Abraham”. Ille respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22,1) |
Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22,11) |
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22,13) |
“Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, (Liber Genesis 22,16) |
“Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”. (Liber Genesis 23,4) |
Quae respondit: “Filia Bathuelis sum filii Melchae, quem peperit Nachor”. (Liber Genesis 24,24) |
At ille: “Servus, inquit, Abraham sum; (Liber Genesis 24,34) |
Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius. (Liber Genesis 24,47) |
Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius. (Liber Genesis 24,48) |
Responderunt Laban et Bathuel: “A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. (Liber Genesis 24,50) |
Igitur surrexit Rebecca et puellae illius et, ascensis camelis, secutae sunt virum; sumpsitque servus Rebeccam et abiit. (Liber Genesis 24,61) |
et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se. (Liber Genesis 24,65) |
