Busca Bíblica
Encontrados 882 registros para: suis
Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “Egredimini, cuncti, foras!”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. (Liber Genesis 45,1) |
Et dixit Ioseph fratribus suis: “Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45,3) |
Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “Onerantes iumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45,17) |
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46,5) |
Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46,8) |
Ex omnibus fratribus suis quinque viros statuit coram rege, (Liber Genesis 47,2) |
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao; (Liber Genesis 47,11) |
Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. (Liber Genesis 48,6) |
Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse. (Liber Genesis 48,17) |
Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. (Liber Genesis 50,2) |
domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50,8) |
Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre. (Liber Genesis 50,14) |
