Busca Bíblica
Encontrados 12053 registros para: qui
Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6,3) |
“Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”. (Liber Genesis 6,7) |
Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate. (Liber Genesis 6,11) |
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12) |
dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. (Liber Genesis 6,13) |
Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. (Liber Genesis 6,15) |
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7,20) |
cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt. (Liber Genesis 7,22) |
Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7,23) |
Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus. (Liber Genesis 7,24) |
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8,3) |
Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat. (Liber Genesis 8,4) |
