Busca Bíblica
Encontrados 2135 registros para: quam
Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12,5) |
Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”. (Liber Genesis 12,19) |
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. (Liber Genesis 13,10) |
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: (Liber Genesis 13,14) |
omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; (Liber Genesis 13,15) |
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14,17) |
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16,3) |
Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus. (Liber Genesis 17,1) |
Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra. (Liber Genesis 17,12) |
et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo. (Liber Genesis 17,27) |
Quae risit occulte dicens: “Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?”. (Liber Genesis 18,12) |
Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium”. (Liber Genesis 18,14) |
