Busca Bíblica

Encontrados 827 registros para: propter



Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 22,9)

  

Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26,18)

  

Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra; (Liber Leviticus 26,21)

  

ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra. (Liber Leviticus 26,24)

  

et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra, (Liber Leviticus 26,28)

  

Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent. (Liber Leviticus 26,39)

  

quae, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint. (Liber Leviticus 26,43)

  

Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam (Liber Numeri 12,1)

  

Decimas, quas filii Israel in praelibationem elevant Domino, dedi Levitis in possessionem. Propterea dixi eis: In medio filiorum Israel non habebitis possessionem”. (Liber Numeri 18,24)

  

Qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus, (Liber Numeri 19,11)

  

nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias. (Liber Numeri 32,17)

  

Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc; (Liber Deuteronomii 1,37)