Busca Bíblica

Encontrados 1523 registros para: omnes



Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34,29)

  

Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35,4)

  

Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. (Liber Genesis 35,5)

  

Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. (Liber Genesis 36,6)

  

Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. (Liber Genesis 37,3)

  

Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Liber Genesis 41,8)

  

Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: “Abrech!”, ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. (Liber Genesis 41,43)

  

­ triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis ­ et circuivit omnes regiones Aegypti. (Liber Genesis 41,46)

  

Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra. (Liber Genesis 41,57)

  

Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali”. (Liber Genesis 42,11)

  

Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. (Liber Genesis 44,14)

  

Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44,16)