Busca Bíblica

Encontrados 607 registros para: nomen



Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem. (Liber Genesis 26,33)

  

At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam”. Rursumque ait: “Numquid non reservasti mihi benedictionem?”. (Liber Genesis 27,36)

  

Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza. (Liber Genesis 28,19)

  

Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel; (Liber Genesis 29,16)

  

Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”. (Liber Genesis 29,32)

  

Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon. (Liber Genesis 29,33)

  

Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29,34)

  

Dixitque Rachel: “Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium”; et idcirco appellavit nomen illius Dan. (Liber Genesis 30,6)

  

Dixitque Lia: “Feliciter!”; et idcirco vocavit nomen eius Gad. (Liber Genesis 30,11)

  

et ait: “Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo”; appellavitque nomen illius Issachar. (Liber Genesis 30,18)

  

et ait: “Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon. (Liber Genesis 30,20)

  

et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “Addat mihi Dominus filium alterum!”. (Liber Genesis 30,24)