Busca Bíblica

Encontrados 720 registros para: multi



et applicabis Levitas coram tabernaculo conventus, convocata omni multitudine filiorum Israel. (Liber Numeri 8,9)

  

Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”. (Liber Numeri 10,36)

  

Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient?”. (Liber Numeri 11,22)

  

At ille respondit: “Non transibis!”. Statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti (Liber Numeri 20,20)

  

Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius. (Liber Numeri 24,7)

  

Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi. (Liber Deuteronomii 1,10)

  

Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”. (Liber Deuteronomii 1,28)

  

Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5,22)

  

Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 6,3)

  

et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi. (Liber Deuteronomii 7,13)

  

Ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eas cito, ne multiplicentur contra te bestiae terrae. (Liber Deuteronomii 7,22)

  

Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris. (Liber Deuteronomii 8,1)