Busca Bíblica
Encontrados 79 registros para: mulierem
Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis”. (Liber II Regum 8,1) |
Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: “Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens”. (Liber II Regum 8,6) |
Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. (Liber I Paralipomenon 16,3) |
si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15,13) |
Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem dimittamus non fabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus, deridebit nos”. (Liber Iudith 12,12) |
Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam. (Liber Proverbiorum 6,29) |
Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino. (Liber Proverbiorum 18,22) |
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae. (Liber Proverbiorum 30,23) |
ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius. (Liber Proverbiorum 31,10) |
Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7,26) |
quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. (Liber Ecclesiastes 7,28) |
Non zeles mulierem sinus tui, ne doceas contra te notitiam ne quam. (Liber Ecclesiasticus 9,1) |
