Busca Bíblica
Encontrados 551 registros para: meam
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7,5) |
Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9,16) |
Dixitque pharao ad eum: “Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris”. (Liber Exodus 10,28) |
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? (Liber Exodus 16,28) |
Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. (Liber Exodus 19,5) |
Rursumque ait: “Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet”. (Liber Exodus 33,20) |
tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris”. (Liber Exodus 33,23) |
Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo. (Liber Leviticus 17,10) |
Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20,3) |
ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20,5) |
Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. (Liber Leviticus 20,6) |
Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, (Liber Leviticus 25,21) |
