Busca Bíblica
Encontrados 1315 registros para: inter
Dixitque Laban: “Tumulus iste testis erit inter me et te hodie”; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis) (Liber Genesis 31,48) |
et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: “Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem. (Liber Genesis 31,49) |
Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te”. (Liber Genesis 31,50) |
Dixitque Laban ad Iacob: “En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te. (Liber Genesis 31,51) |
Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos”. Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac; (Liber Genesis 31,53) |
Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem”. (Liber Genesis 32,17) |
Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", (Liber Genesis 32,18) |
Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32,30) |
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34,25) |
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret. (Liber Genesis 37,15) |
“Non interficiamus animam eius”. Et dixit ad eos: “Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. (Liber Genesis 37,22) |
interrogavit homines loci illius: “Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via?”. Respondentibus cunctis: “Non fuit in loco isto meretrix”, (Liber Genesis 38,21) |
