Busca Bíblica

Encontrados 732 registros para: illis



Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem. (Liber Iosue 5,6)

  

Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus, consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. (Liber Iosue 8,7)

  

qui responderunt eis: “Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere. (Liber Iosue 9,19)

  

filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis — prima enim sors illis egressa est C: (Liber Iosue 21,10)

  

et Ain et Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus. (Liber Iosue 21,16)

  

Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan; et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis, (Liber Iosue 22,7)

  

Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius. (Liber Iudicum 9,53)

  

In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. (Liber Iudicum 11,4)

  

Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? (Liber Iudicum 11,26)

  

In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 17,6)

  

In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. (Liber Iudicum 18,1)

  

In diebus illis non erat rex in Israel. (Liber Iudicum 19,0)