Busca Bíblica
Encontrados 56 registros para: habeo
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo”. (Evangelium secundum Ioannem 10,18) |
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. (Evangelium secundum Ioannem 16,12) |
Dicit ergo ei Pilatus: “Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?”. (Evangelium secundum Ioannem 19,10) |
Petrus autem dixit: “Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!”. (Actus Apostolorum 3,6) |
De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam; (Actus Apostolorum 25,26) |
Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; (Epistula ad Romanos 15,17) |
De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7,25) |
Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo. (Epistula I ad Corinthios 7,40) |
Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. (Epistula I ad Corinthios 9,17) |
Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! (Epistula I ad Corinthios 15,31) |
Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos. (Epistula II ad Corinthios 2,4) |
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; (Epistula ad Philippenses 2,20) |
