Busca Bíblica
Encontrados 548 registros para: gloria
Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium; (Liber I Paralipomenon 16,28) |
date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16,29) |
Tua est, Domine, magnificentia et potentia, gloria, splendor atque maiestas. Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia. (Liber I Paralipomenon 29,11) |
De te sunt divitiae et gloria, tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia, in manu tua est magnificare et firmare omnia. (Liber I Paralipomenon 29,12) |
Magnificavit ergo Dominus Salomonem in excelsum in conspectu omnis Israel et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. (Liber I Paralipomenon 29,25) |
Et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria; et regnavit Salomon filius eius pro eo. (Liber I Paralipomenon 29,28) |
Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, (Liber II Paralipomenon 1,11) |
sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui”. (Liber II Paralipomenon 1,12) |
nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nubem; compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5,14) |
Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: “Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius”. (Liber II Paralipomenon 7,3) |
Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria. (Liber II Paralipomenon 17,5) |
restiterunt regi atque dixerunt: “Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo”. (Liber II Paralipomenon 26,18) |
