Busca Bíblica
Encontrados 2470 registros para: enim
Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31,12) |
Respondit Iacob: “Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me. (Liber Genesis 31,31) |
Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim. (Liber Genesis 31,32) |
Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”. (Liber Genesis 32,7) |
et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi”. (Liber Genesis 32,21) |
Dixitque: “Dimitte me, iam enim ascendit aurora”. Respondit: “Non dimittam te, nisi benedixeris mihi”. (Liber Genesis 32,27) |
Dixit Iacob: “Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti. (Liber Genesis 33,10) |
“Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis. (Liber Genesis 34,14) |
nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui. (Liber Genesis 34,19) |
Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35,7) |
Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. (Liber Genesis 36,7) |
Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est”. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37,27) |
