Busca Bíblica
Encontrados 1205 registros para: dicit
“Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon. (Liber Iudicum 11,15) |
Qui respondit: “Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem et omnia, quae habeo, et dicitis: “Quid tibi est?””. (Liber Iudicum 18,24) |
Quod cum vidissent singuli, conclamabant: “Numquam res talis facta et visa est in Israel ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Aegypto, usque in praesens tempus!”. Praeceperat enim viris, quos miserat, dicens: “Haec dicite omni viro Israel: Si factum est quidquam tale ex die, quo ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, usque ad praesentem diem? Attendite ad hoc, consiliamini et decernite quid facto opus sit!”. (Liber Iudicum 19,30) |
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: “Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis? (Liber I Samuelis 2,27) |
Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2,30) |
Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: “Venite, et eamus ad videntem”; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. — (Liber I Samuelis 9,9) |
Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum”. (Liber I Samuelis 9,13) |
cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”. (Liber I Samuelis 10,2) |
et ait ad filios Israel: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos. (Liber I Samuelis 10,18) |
Et dixit Saul: “Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine”. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi. (Liber I Samuelis 14,34) |
Haec dicit Dominus exercituum: “Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. (Liber I Samuelis 15,2) |
Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24,14) |
