Busca Bíblica

Encontrados 134 registros para: deserto



Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. (Liber I Samuelis 23,14)

  

Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. (Liber I Samuelis 23,15)

  

At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. (Liber I Samuelis 23,24)

  

Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. (Liber I Samuelis 23,25)

  

Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “Ecce David in deserto est Engaddi”. (Liber I Samuelis 24,2)

  

Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, (Liber I Samuelis 25,4)

  

Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel. (Liber I Samuelis 25,7)

  

Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: “Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos. (Liber I Samuelis 25,14)

  

Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto. (Liber I Samuelis 25,15)

  

Et aiebat David: “Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25,21)

  

Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. (Liber I Samuelis 26,2)

  

Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum, (Liber I Samuelis 26,3)