Busca Bíblica
Encontrados 5999 registros para: cum
Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9,12) |
arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. (Liber Genesis 9,13) |
Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, (Liber Genesis 9,14) |
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. (Liber Genesis 9,15) |
Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. (Liber Genesis 9,22) |
Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor, (Liber Genesis 9,24) |
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11,2) |
Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran. (Liber Genesis 12,4) |
Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12,6) |
Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: “Novi quod pulchra sis mulier (Liber Genesis 12,11) |
et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt. (Liber Genesis 12,12) |
Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, (Liber Genesis 12,14) |
