Busca Bíblica
Encontrados 86 registros para: audisti
Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. (Liber Isaiae 48,8) |
numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis”. (Liber Isaiae 65,12) |
Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3,13) |
Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis, (Liber Ieremiae 7,13) |
Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: “Non audiam!”. Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam. (Liber Ieremiae 22,21) |
“A tertio decimo anno Iosiae filii Amon regis Iudae usque ad diem hanc, iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis. (Liber Ieremiae 25,3) |
Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis neque inclinastis aures vestras, ut audiretis, (Liber Ieremiae 25,4) |
Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum”. (Liber Ieremiae 25,7) |
Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, (Liber Ieremiae 25,8) |
ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis, (Liber Ieremiae 26,5) |
Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris”. (Liber Ieremiae 26,11) |
Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: “Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis. (Liber Ieremiae 26,12) |
