Busca Bíblica
Encontrados 1043 registros para: Quoniam
Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?”. (Liber Iosue 1,9) |
Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis”. (Liber Iosue 1,11) |
et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel”. (Liber Iosue 7,15) |
dixit Dominus ad Iosue: “Leva acinacem, quod in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam”. (Liber Iosue 8,18) |
Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est possessio eius, ut locutus est illi. (Liber Iosue 13,33) |
dixitque Phinees filius Eleazar sacerdos ad eos: “Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini”. (Liber Iosue 22,31) |
Et oravit Anna et ait: “Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo. (Liber I Samuelis 2,1) |
Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. (Liber I Samuelis 3,21) |
Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: “Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum”. (Liber I Samuelis 5,7) |
Et ait Samuel ad omnem populum: “Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo”. Et clamavit cunctus populus et ait: “Vivat rex!”. (Liber I Samuelis 10,24) |
Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel. (Liber I Samuelis 15,35) |
Et dixit Dominus ad Samuelem: “Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor”. (Liber I Samuelis 16,7) |
