Busca Bíblica

Encontrados 212 registros para: Maria



Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus: “Domine, aperi oculos istorum, ut videant”. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae. (Liber II Regum 6,20)

  

Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam. (Liber II Regum 6,24)

  

Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. (Liber II Regum 6,25)

  

Dixit autem Eliseus: “Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae”. (Liber II Regum 7,1)

  

Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: “Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae”; (Liber II Regum 7,18)

  

Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios filiorum Achab dicens: (Liber II Regum 10,1)

  

Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, (Liber II Regum 10,12)

  

duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10,17)

  

Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria; et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. (Liber II Regum 10,35)

  

Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria. (Liber II Regum 10,36)

  

Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis. (Liber II Regum 13,1)

  

Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. (Liber II Regum 13,6)