Busca Bíblica

Encontrados 113 registros para: Ioanne



Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. (Evangelium secundum Marcum 5,37)

  

Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6,14)

  

Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!”. (Evangelium secundum Marcum 6,16)

  

Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. (Evangelium secundum Marcum 6,17)

  

Dicebat enim Ioannes Herodi: “Non licet tibi habere uxorem fratris tui”. (Evangelium secundum Marcum 6,18)

  

Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6,20)

  

Qui responderunt illi dicentcs: “Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis”. (Evangelium secundum Marcum 8,28)

  

Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; (Evangelium secundum Marcum 9,2)

  

Dixit illi Ioannes: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos”. (Evangelium secundum Marcum 9,38)

  

Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis”. (Evangelium secundum Marcum 10,35)

  

Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. (Evangelium secundum Marcum 10,41)

  

si autem dixerimus: “Ex hominibus?””. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11,32)